- AMBULATOR equus
- AMBULATOR equusapud Adelbertum Abbatem Heidenheimensem, Dum reliquias Richardi Regis ad Ecclesiam filii sui deferret, Ambulatorem abstulerat. Eckeliardum iunior. de Casibus S. Galli, c. 15. Ambulator; cui ipse insederat, alacritatem equorum post se sentiens exsultare coepit. Alios: idem qui Tolutarius Senecae, Ep. 87. Gradarius Lucillio, Asturco Plinio l. 8. c. 42. dicitur, cui mollis pedum, alternô crurum explicatu, glomeratio est; Gall. Haqvenee, Cheval d'amble, Italis Ambiame, Hispanis Cavallo amblador. Non a Graeco ἀμβλύνειν, sed quod ipsum nomen diserte prae se fert, a Lation ambulare; quod per excellentiam de istinsmodi equorum grefsu, sicut τὸ βαδίζειν, apud Graecos, dici, ostendimus supra, in voce Ambla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.